AES Corinthium

AES Corinthium
AES Corinthium
res plerisque valde novitia, nec a maxima Scriptorum parte origo eius longius arcessitur, quam ab excidio Corinthi urbis, quae a L. Mummio Achaico diruta est. Vide ibi. Plin. l. 34. c. 2. Ex illa vero antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. Hoc casus miscuit, Corinthô, cum caperetur, incensâ. Sic Florus l. 2. c. 16. Orosius l. 5. c. 30. Isidorus, ridicule in Hannibalem pridem fatô functum transferens Corinthi a Romanis captae gloriam, l. 16. c. 19. Alii. Sed mirum est, hanc fabellam tot habuisse assertores, cum invictô argumentô eam refellat Plinius ille ipse, qui primus evulgavit, quique unô ante Corinthum captam saeculô desiisse observat nobiles illos fictores, quorum omnis signa Corinthia appellantur: Quin horum unum Phidiam annis plusquam trecentis hanc cladem praecessisse. Quid quod huius narrationis neque vola nec vestigium est in Strabone, qui de Corintho tam multa habet, nec in Aristidis Isthmicis, nec in Pausaniae Corinthiacis, nec in Dionis Chrysostomi Orat. 37. quae tota in Corinthi est laudem, nec in Graecorum ullo alio; Solum in Plutarchi libro de Pythiae Oracul. Alii Corinthi domum unam arsisse dicunt, in qua cum auri argentique nonnihil esset, aeris autem magna vis, confula illa in eandem massam, ex eo metallo, cuius maior inerat pars, Corinthii aeris nomen acceperit. Alii Aerarium quendam fabrum Corinthi fuisse, qui cum incidisset in thecam auri plenam eamque sibi abstulisset, ne id resciretur metuens, dissectum in minutas particulas aurum paulatim aeri admiscuerit, admirabilemque illam temperaturam effecerit, quâ magnas sibi opes comparaverit postea. Sed neutri rem accidisse dicunt tum cum excisa est Corinthus: Plutarchus vero utramque sententiam, ut fabulosam, reiciens, aes asserit non casu ita misceri. Nec desunt, qui aurichalcum, cuius mentio apud Hesiodum in Scuto Hercul. v. 22. est aliosque Poetas vetustiffimos; Corinthii aeris speciem fuisse putent. In quo numero fortasse fuêre Bibliorum Interpretes Syrus et Arabs; quorum ille ex aere Corinthio, hic ex aere Graeco, fuisse refert omnia vasa, quae fecit Hiram Regi Salomoni
pro domo Dei. 1 Reg. c. 7. v. 45. Unde saltem id colligas ex eorum sententia Corinthium aes fuisse in usu non Ezechielis modo, sed et Salomonis aevô, quô tempore Templum condidit, i. e. annis plus nongentis ante Corinthi excidium etc. Materia huius aeris fuit ex aere, argento et auro simul conflatis, idque diversâ ratione, prout aeramentario visum. Proinde tria illius genera censent Plinius et Isidorus, locis citatis candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura: Tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit: In quibus Hasmal, (quae vox apud Ezechielem Prophetam semel atque iterum occurrit) forte seu Χαλκόχρυσος, Corinthii species secunda appellari potest, in qua auri cum aere mixtura praevalet etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Aes corinthium — (lat.), so v.w. Korinthisches Erz …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corinthium aes — Korinthisches Erz (lateinisch: aes Corinthium, häufiger Corinthium aes) ist schon im Römischen Reich hochgeschätztes Metall, wobei jedoch schon ägyptische Quellen auf seine Herstellung und Eigenschaften eingehen[1]. Es ist eine Bronze oder… …   Deutsch Wikipedia

  • Aes [2] — Aes (lat.), 1) Kupfer; daher A. combustum, gebranntes Kupfer; A. fiavum, Galmeikupfer; A. hepatizon, Leberkupfer; A. pyropum, Gaskupfer; 2) Bronce; daher A. campanum (A. caldarium, Glockenspeise; A. corinthium, Korinthisches Erz; A. signatum, vor …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aes — (lat.), Erz, besonders antike Bronze; A. Corinthium, korinthisches Erz; A. cyprium, Kupfer, das im Altertum von Cypern kam …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • МЕДЬ, БРОНЗА — •Aes, означает и собственно медь, и бронзу, и разные другие медные сплавы (Рliп, 34, 1, 1 слл.); как сырой, необработанный материал, медь называется особенно aes Cyprium, потому что ранее всего ее находили на Кипре; медь в сплавах с мышьяком… …   Реальный словарь классических древностей

  • Медь —    • Aes,          означает и собственно медь, и бронзу, и разные другие медные сплавы (Рliп, 34, 1, 1 слл.); как сырой, необработанный материал, медь называется особенно aes Cyprium, потому что ранее всего ее находили на Кипре; медь в сплавах с… …   Реальный словарь классических древностей

  • Korinthisches Erz — (Corinthium aes), darunter die japanische Legierung Shakudō Korinthisches Erz (lateinisch: aes Corinthium, häufiger Corinthium aes), eine schon in der Antike geschätzte Metalllegierung, deren Herstellung und Verwendung aber schon im alten Ägypten …   Deutsch Wikipedia

  • Mokume Gane — Damast Ring mit aufwendiger Musterung sowie fugenlos. Mokume Gane (jap. 木目金) ist eine Schmiedetechnik, die ihren Ursprung in Japan um 1600 hat. Je nach vorliegender Quelle kann auch ein Jahr um 1700 benannt sein, ausgehend von der Annahme, dass… …   Deutsch Wikipedia

  • Mokume Gané — Mokume Gane Damast Ring mit aufwendiger Musterung sowie fugenlos. Mokume Gane (jap. 木目金) ist eine Schmiedetechnik, die ihren Ursprung in Japan um 1600 hat. Je nach vorliegender Quelle kann auch ein Jahr um 1700 benannt sein, ausgehend von der… …   Deutsch Wikipedia

  • Медная патина —    • Aerūgo          (от aes), крепкий, блестящий, светло зеленый налет, окись на древних бронзах, особенно на вещах из так называемого aes Corinthium (см. Aes, Медь), придававший им большую ценность в глазах знатоков …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”